fbpx

Rhythmus S. Thomæ Aquinátis ad Sacram Eucharistíam (Adóro te devóte)

Adóro te devóte, latens Déitas,
Quæ sub his figúris vere látitas;
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia te contémplans totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur.
Credo quidquid dixit Dei Fílius;
Nil hoc verbo veritátis vérius.

In cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas,
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto quod petívit latro pœnitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor:
Deum tamen meum te confíteor.
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini!
Panis vivus, vitam præstans hómini!
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.

Pie Pelicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo sánguine:
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scélere.

Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro, fiat illud quod tam sítio:
Ut te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.

Antíphona
O sacrum convívium, in quo Christus súmitur: recólitur memória passiónis ejus: mens implétur grátia: et futúræ glóriæ nobis pignus datur.

℣. Panem de caelo præstitísti eis.
℟. Omne delectaméntum in se habéntem.

Orátio
Orémus.
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus; ita nos Córporis, et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum. ℟. Amen.