fbpx

Memoráre

Memoráre, o piíssima Virgo María, non esse audítum a sáeculo, quemquam ad tua curréntem praesídia, tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia, ad te, Virgo Vírginum, Mater, curro, ad te vénio, coram te gemens peccátor assísto. Noli, Mater Verbi, verba mea despícere; sed audi propítia et exáudi. Amen.