fbpx

Oblátio sui

Súscipe, Dómine, univérsam meam libertátem. Áccipe memóriam, intelléctum, atque voluntátem omnem. Quidquid hábeo vel possídeo mihi largítus es; id Tibi totum restítuo, ac Tuae prorsus voluntáti trado gubernándum. Amórem Tui solum cum grátia Tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco. Amen.