fbpx

Óbsecro te

Óbsecro te, dulcíssime Dómine Jesu Christe, ut pássio tua sit mihi virtus, qua múniar, prótegar, atque deféndar. Vúlnera tua sint mihi cibus potúsque, quibus pascar, inébrier atque delécter. Aspérsio Sánguinis tui sit mihi ablútio ómnium delictórum meórum. Mors tua sit mihi vita indefíciens, crux sit mihi glória sempitérna. In his sit mihi reféctio, exsultátio, sánitas et dulcédo cordis mei: Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum. Amen.