fbpx

Sanctíssimum Rosárium B.M.V.

Mystéria Gaudiósa

1. Annuntiátio Archángeli Gábriel ad Maríam
2. Visitátio Maríæ ad Elísabeth
3. Natívitas Jesu in Béthlehem
4. Presentátio Jesu in Templo
5. Invéntio Jesu in Templo

Mystéria Dolorósa

1. Agonía Jesu in Hortu
2. Flagellátio Jesu ad Colúmnam
3. Coronátio Jesu cum Coróna Spínea
4. Bajulátio Crucis
5. Crucifíxio Jesu

Mystéria Gloriósa

1. Resurréctio Jesu a Mórtuis
2. Ascénsio Jesu in cœlum
3. Descénsio Sancti Spíritus in die Pentecóstes
4. Assúmptio Maríæ in Cœlum
5. Coronátio Maríæ Regínæ Cœli et Terræ

Preces

Signum Crucis

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. * Amen.

Sýmbolum Apostolórum

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum:
qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine,
passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus;
descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis;
ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis;
inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.

* Credo in Spíritum Sanctum,
sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem,
remissiónem peccatórum,
carnis resurrectiónem,
vitam ætérnam.
Amen.

Pater Noster

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum.
Advéniat regnum tuum.
Fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.

* Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie,
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem:
sed líbera nos a malo.
Amen.

Ave María

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum,
benedícta tu in muliéribus
et benedíctus fructus ventris tui, Jesus.

* Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostræ.
Amen.

Glória Patri

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. * Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.

Orátio Fatiménsis

O mi Jesu, * indúlge peccáta nostra,
consérva nos ab igne ínferi,
duc omnes ad Cæli glóriam,
præcípue tua misericórdia máxime egéntes.

Salve Regína

Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nóstra, salve.
Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
In hac lacrimárum valle.

* Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

Oratiónes post Rosárium

℣. Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix.
℟. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus.
Deus, cujus Unigénitus per vitam, mortem, et resurrectiónem suam
nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit:
concéde, quǽsumus: ut hæc mystéria sacratíssimo
beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes,
et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.

Pro intentiónibus Sancti Patris, Papae, et ad meréndas indulgéntias:

Pater Noster.
Ave María.
Glória Patri.