Sýmbolum Apostolórum

Sýmbolum Apostolórum

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum:
qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine,
passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus;
descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis;
ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis;
inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.

* Credo in Spíritum Sanctum,
sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem,
remissiónem peccatórum,
carnis resurrectiónem,
vitam ætérnam.
Amen.

Enchiridion Indulgentiarum, Versio Anglica, cura et Studio Josephi P. Christopher, Caroli E. Spence, et Joannis F. Rowan (Neo Eboraci: Apud Benzinger Fratres, 1952), n. 43.